Liber Paralipomenon Secundus*

Caput 3: Versus 15

Ante fores etiam templi duas columnas.Stabant in porticu ante fores templi, et ingressum templi suo decore ex utraque parte ornabant. Ostium templi Dominus est, qui ait:Nemo venit ad Patrem, nisi per me,etc.Joan. 14.. Ostium columnae ab utroque latere circumstant, cum ministri sermonis utrique populo introitum regni coelestis ostendunt, ut quicunque a luce legalis scientiae vel gentilitatis errore ad fidem Evangelii venerit, habeat eos paratos qui sibi iter salutis verbo monstrent et exemplo. In Regum de his columnis legitur:Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus, et finxit duas columnas aereas,etc.III Reg. 7.Triginta et quinque.Hic numerus perfectionem significat magistrorum. Septenarius enim numerus per quinarium, vel quinarius per septenarium multiplicatus, triginta quinque reddunt. Quinarius vero legem, septenarius propter Spiritum septiformem in flore radicis Jesse manentem, Evangelium exprimit; unde alibi Dominus quinque panibus quinque millia hominum, et alibi septem panibus quatuor millia hominum pavisse narratur. Columnae igitur triginta quinque cubitorum significant doctores Evangelii duorum Testamentorum habere perfectam scientiam, unde:Vobis datum est nosse mysterium regni DeiMarc. 4.. Et alibi:Aperuit illis sensum, ut intelligerent ScripturasLuc. 24..Quasi catenulas.RAB.Multiplex catenarum contextio et retis, secundum Regum expansiosicmultifarias electorum personas insinuat, quae cum verbis praedicatorum fideliter auscultando et obediende adhaerent, quasi capitibus columnarum superposita retia et catenulae miraculum suae connexionis spectantibus praebent.
(* Traductions européennes)